CLIDUCHUS

CLIDUCHUS
CLIDUCHUS
ex Graeco Κλειδοῦχος, i. e. Claviger, inter opera ex aere Phidiae, memoratur Plinio, l. 34. c. 8. Fecit. et Cliduchum, et aliam Miner vam, quam Romae Aemilius Paulus ad aedem Fortunae dedicavit. Euphranoris item, in seqq. circa finem c. Fecit et quadrigas bigasque, et Cliduchon eximiâ formâ. Quô cognomine quis designetur, haud liquet. Pausan. in Eliacis picturae meminit, in qua fuêre Pluto, Liber Pater, Proserpina et Nymphae duae, quarum altera phialam tenuit: altera clavem. Addit, Plutonis clavem insigne sesse, quod Inferorum sedes ita clausa sit, ut reditus nemini pateat. Unde Κλειδοῦχον vocari aut Nympham illam aut Plutonem clavigerum, colligit Dalechampius, Not. ad l. Melius quid suggeretur infra, ubi de voce Columna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Cortinaire — Cortinaire …   Wikipédia en Français

  • Cortinarius — Cortinaire Cortinaire …   Wikipédia en Français

  • CLAVIGER — epitheton Petri Apostoli, apud Domnizonem, de Vita Mathildis, l. 1. c. 1. Clavigeri Petri normam, sancti quoque Cleri Semper amaverunt. Pro quo Clavicularis vocatur, apud Cummianum Hibernum, de Controv. Paschali. Etiam Officii id nomen est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”